monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > bnf7296.38 > sectio 63 > sectio 20 > sectio 75 > 4 > sectio 17 > 112 > 26 > sectio 55 > sectio 94 > cpl894.154 > sectio 12 > A > sectio 2 > 18 > CAPUT X. > 44 > 13 > sectio 141 > sectio 14 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 3. <<<     >>> 5.

4.

1 Facite ergo vos dignos videri, quorum in medio Christus sit.
2 Ubi enim pax, ibi Christus; quia pax Christus (Ephes. II, 14): ubi iustitia, ibi Christus; quia Christus iustitia (I Cor. I, 30).
3 Sit in medio vestrum, ut videatis eum: ne dicatur et vobis: Medius autem vestrum stat, quem vos non videtis (Ioan. I, 26).
4 Non illum viderunt Iudaei, in quem non crediderunt: nos illum devotione conspicimus, fide cernimus.